Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant
latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui
permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia
viros
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab
omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab
impiis
misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico
conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium
parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur
super his
at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus
efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
et superveniens castellis et civitatibus inprovisus
succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium
strages dabat
maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et
fama virtutis eius ubique diffundebatur
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac
frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem
Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis
negotiis
at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus
amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti
milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia
viro militari
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat
dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret
statimque ad maritimas misit civitates convocans ad
coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta
mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae
eum ab Omnipotente esset consecutura
Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant
Iudaeis Nicanoris adventum
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae
in fugam vertebantur
alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum
deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos
priusquam in comminus veniret vendiderat
si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres
eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius
super ipsos
convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso
erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent
inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter
contenderent
ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab
his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis
iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos
autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos
et universum mundum uno nutu delere confidimus
admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga
parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut
perierunt
et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia
ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus
ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter
auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima
consecuti sunt
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria
mori parati
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem
et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et
quingentenis
ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo
adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super
novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris
vulneribus debilem factam fugere conpulerunt
pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant
sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam
ob causam non perseveraverunt insequentes
arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant
benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die
misericordiae initium stillans in eos
post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis
diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione
misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis
reconciliaretur
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se
contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones
excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam
portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus
facientes
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia
conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia
Hierosolymam detulerunt
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum
scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras
ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio
refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis
reddita
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad
Iudaeorum venditionem adduxerat
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat
deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit
Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus
consecutus
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de
captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum
habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod
sequerentur leges ab ipso constitutas